Hľadaný výraz: Nm 29,12-38, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim; 14 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus, 15 et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim; 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et oblatione et libamine eius. 17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim; 18 oblationemque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eorum. 20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos imma culatos quattuordecim, 21 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eius. 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 24 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 27 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 30 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 32 Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 33 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 35 Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, 37 oblationem et libamina singulorum per vitulum et arietem et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.

1

mail   print   facebook   twitter